monumenta.ch > Plinius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 38
{X} iam vero pura vellera aut per se inposita caecis doloribus aut accepto sulpure, et cinis eorum genitalium vitiis, tantumque pollent, ut medicamentis quoque superponantur. medentur ante omnia et pecori ipsi, si fastidio non pascantur. cauda enim quam artissime praeligata, evolsa inde lana, statim vescuntur, traduntque quod extra nodum sit e cauda praemori.